Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 257
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc sciat, hoc valeat cordis faber inclytus: ergò
Ventriculos huic esse duos hinc inde jubebit:
Dexter ut accipiat repentem à corpore toto
Sanguineum laticem, turgens quem vena reportat;
Atque in pulmonum subitò penetralia vibret.
Imbibiturum illic jam quidquid ab aëre sumto
Aetheris expressum est: mox à pulmone reversum
Suscipiat laevus; simili quem arteria major
Impete pulsatum per corporis omnia membra
Diffundet. Motu, pro! quantum est artis in illo!
Vivimus hac fabricâ tantùm, cessante perimus.
Machina nam nostra haec non est hydraulica solùm,
Pneumatica est etiam. Auxilio spirabilis aurae
Indiget, ex alvo genitricis ut exiit, infans.
Quippe necesse priùs (materno sanguine quando
Foetus alebatur, stabatque in carcere clausus)
Non fuit hunc aditum in pulmones esse patentem,
Certè non poterant inflari mollibus auris;
Et motu sine languentes pressique jacebant.
Ergò suis diverticulis tunc devius ibat,
Inque salutato pulmone petebat aortam
Sanguis. Cùm verò privatam vivere vitam
Incipit exclusus, jamque aëre vescitur infans,
Inde novo versùs pulmonem tramite sanguis
Irruit, &primos dediscit sponte meatus.
PURPUREOS autem globulos, humore natantes
In liquido (vitalis enim haec natura liquoris)
Qui poterit per totum opifex inducere corpus,
Ni tubulos fingat, magni ceu fluminis alveos,
Qui deinde in varios divisi saepe canales,
inclusum laticem longè lateque per artus
Insinuent; succum &studeant deferre liquentem
Commixti toties ipso cum sanguine chyli:
Ut sine rore novo nihil, intactumque relinquant?
Nec verò membris tantùm haec alimenta tulisse
Sufficiat. Quid enim torpens in partibus ipsis
Vector opum faceret? Semper semperque recentes
Advehat; &quidquid per spiramenta forati
Corporis elapsum, reparet; vivumque calorem
Perpetuis foveat decursibus. Inde necesse est
Ociùs adversum per iter sine fine morarum
c70Impatiens, iterum repetat praecordia sanguis;