# Anti-Lucretius 258

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/258

Trituramque novam pressus vehementer & auras
Aetheris accipiat: renovandus scilicet illo
Circuitu, per quem renovantur corporis artus.
ADVERSOS ideo per singula membra canales
Diducet figulus, quorum ostia cordis in ipsa
Sint constructa basi. Princeps arteria laevo
Ventriculo, princeps at dextro vena patebit.
Illà sanguis eat subtilis & aethere foetus;
Hâc redeat totâ jam despoliatus opum vi.
Nam velut in plures primùm se arbuscula ramos
Dividit, ac veniunt ramo è majore minores,
Inde alii rursum ex aliis, hoc ordine tandem
Ut minimi semper fiant extrema tenentes:
Nec non multivagis idem radicibus ordo
Cernitur, è terrâ quae succos undique carpunt:
Sanguinei pariter tubuli se corpore toto
Protendunt; atque innumeri ex se plurima trudunt
Segmina, quae partes cunctas sinuosa pererrant:
Usque adeò, pars ut nequeat tantilla videri,
Cui non alveolus saltem tenuissimus insit.
Sunt in membranis etiam levioribus: imò
Sunt in vasorum tunicâ, vel in ossibus ipsis;
Quorum pertundunt textum penetrantque medullam.
Sic passim irrepunt, sic passim arteria venae
Subjacet: illa fremit subsultu cordis & unà
Concutitur; quare texto quadruplice constat
Firmior, ut valeat rapidi vim ferre liquoris:
At placidum referens manet haec immota per artus.
ALTERNIS autem positas hic aspice valvas,
Ut segetum in calamis nodos: mirabile dictu!
Nempe recluduntur, quà se in praecordia sanguis

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
