Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 259
Unproofread scanNot analysed yet
Promovet assiduus; jussae prohibere regressum.
Verùm quî faciet faber, ut nutritius humor
In tot dividuus rivos dispersus &exul,
Vas tamen ipse omnis redeat collectus in unum?
Nam si quà propriis è ductibus exeat, illic
Ociùs implentur fossae; restagnat; inertem
Vertitur in vappam; &pausa corruptus ab ipsa,
Fit tabes: letum dabit, non munera vitae.
Rivorum fines igitur, sive ostia parva
Sic prudens opifex inter se jungere norit,
Diversi ut generis minimorum extrema tuborum
Proxima sint. Nam vi, quà semper truditur, uno
Egrediens, lacrymas postquam exsudavit alentes,
Ecce alium subit, &venarum exordia complens
Non intermisso decurrit flumine sanguis.
Majores, parvis dein concurrentibus, intrat.
Hae rursum in magnas coalescunt denique venas.
Haud secus Eridanum, Venetis qui mergitur undis.
Amplificant fluvii, quos hinc è rupibus Alpes,
Inde Apennini passim juga celsa profundunt:
Hos rivi; &parvâ rivos ab origine fontes.
Florescit regio tantis ditata fluentis;
Frugiferumque solum gregibus pomisque superbit.
SANGUINIS est autem, Quinti, sublimior usus,
Quòd caput irroret. Nostrae hinc pars maxima vitae.
Hìc cerebrum latet; hìc cuncta aut primaria sensûs
Organa sunt posita; hinc nervorum prodit origo;
Scilicet à geminis cerebrum quibus omne tenetur,
Membranis, nec non cerebelli cortice ab ipso)
Nervorum qui dant animos &robora membris:
Per quos Mens gustat, sentit, videt, olfacit, audit,
Et loquitur, corpusque movet. Quae mira creandis,
Et quae ducendis per segmina corpore toto,
Nunc geminis, nunc simplicibus solertia nervis!
Quorum ope subtiles animi, velut aetheris aurae,
Vivida materies, ipsique simillima luci,
Ire, redire, volare queant: unde ociùs artus