# Anti-Lucretius 26-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/26-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/26-2

Quod duo disceptans inter, neque nomine notos.
Quid faceret Justo insistens & iniqua recusans?
Haud dubiè neutri permitteret alterius rem
Aut vitam eripere. Hoc igitur sibi sentit & ipsi
Non licitum. Sentit partem se totius Orbis:
Quoque modo partem toto videt esse minorem,
Hoc etiam humano generi plus, quàm sibi certè
Deberi. Lux est eadem quae pandit utrumque.
Haec libasse satis; dicentur pluribus olim.)
EFFERA tantum igitur potuit suadere malorum
Impietas, non Relligio; quae prava coercens
Corda metu, spe recta fovet; cunctisque suum jus
Spondet, & humanas vetat obbrutescere mentes.
Quòd si ductores Danaum, Calchante magistro,
Tentarunt fato lacrymabilis Iphianassae
Grande nefas) classi celeres arcessere ventos,
Ac laesum ultricis Numen placare Dianae,
Non haec vera Dei fecit reverentia; fecit

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
