# Anti-Lucretius 263

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEPTIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/263

QUAERENDUM est igitur, quaenam sit causa tenoris
Perpetui. Certè nusquam reperire licebit,
In primis nisi principiis, unde illa creantur,
Atque ita dispositis, ut semper talia prodant.
Fortuitis ne Atomis? Atomi sed corpora nulla,
Nullas affectant species, nec legibus ullis
Morigerantur: abest procul his delectus & ordo.
Principia haec igitur sunt ipso in semine rerum,
Non allata foris, sed fontibus hausta paternis.
At pater unde habuit? Nimirum semine ab ipso,
Unde fuit. Traducta ergò sunt ordine quodam
A patribus primis ad natos inde sequentes;
860Et sic ad reliquos veniunt transmissa nepotes
Planè eadem: cùm sint eadem quoque facta nepotum,
Quae patrum fuerant, moresque imitentur avitos.
At non fingere habet propriae primordia gentis
Quaeque recens soboles: sed qualia repperit illa,
Tradere venturae vel nescia cogitur. Ergò
am caput ad primum stirpis remeare necesse est,
A quo cuncta fluant, quondam informata. Sed illi
Quis dedit? Anne sui generis fuit ipse repertor?
Tute negas. Forsan compegit semina casus:
At casus nihilum est, aut res. Rem feceris esse;
Ergò materiem, atque Atomis nil amplius ipsis:
Si nihilum; ergò dabis nihilo ut fabrefecerit Orbem.
NEC quia nil pugnat res, quâ ratione geruntur,
Hac fieri, idcirco casu sic esse putandum est.
Nonne etenim ille tibi dicatur stultus & amens,
Qui velit Iliacae monumentum cladis, Homero
Ignorante, unâ vi motûs esse peractum;
Aut elementorum casu per mutua nexis
Versibus, eximium carmen prodisse Lucreti.
reo Quae quanquam ingenium ostentant doctumque laborem,
Nil tamen est cur sic disposta fuisse repugnet
Principiis motûs, elementorumve figuris.
Sic etiam nostro quamvis in corpore membra,
Quo sunt quaeque situ, nihil obstet quominus illo

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
