# Anti-Lucretius 266

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEPTIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/266

Communem & semper decurrere cernitur orbem.
Atque ut pictoris facile est agnoscere morem,
In tabulis quidquid celebraverit, aut fera Martis
Praelia, & horrendis quassatam assultibus urbem,
Capripedum-ve jocos, festivique orgia Bacchi,
Seu virides Penei ripas, & frigida Tempe,
Seu puppim allisam scopulis, & naufraga ponti
Littora, & elatos ventis ad nubila fluctus:
Prodit enim ex ipso diversarum ordine rerum,
Fingendique modo dispensandique coloris,
Appositâque umbrâ, & dispersâ luce, character
Cuique suus, veri auctoris certissimus index:
Sic Natura omnis fabricatorem arguit unum.
DIXIMUS & causam hanc pollentem viribus
esse.
Quis dubitet? Cui Materiae sit subdita moles
Omnis, utì limus figulo, nunc jussus in urnam
Expandi, nunc esse globus, vel equestris imago.
Scilicet ex gleba Moderator summus eâdem
Et Solem & Lunam, & fulgentia sidera coelo,
Et Maria & Terras, & quidquid vivit in illis,
Condidit; atque pari, quo fecit, numine servat.
DENIQUE ut omnipotens, communis, providus, auctor
Sic aeternus erit: quis enim dabit esse creanti,
A quo cuncta tenent ut sint maneantque? Sed horum
Arte rudi quaedam & firmo cum robore, vasti
Inconcussa Orbis quasi fundamenta basesque;
Quaedam perfecto studiose intusque polito
Corpore, verùm eheu! paucos mansura per annos.
Nec mirum certè si quo subtilius omne
Compositum fuerit, cùm sit pars quaelibet ejus
Pronior ad motum variisque obnoxia plagis,
Hoc possit minùs & durare, & respuere ictus.
Tanto nobilitas emitur, vitaeque voluptas
Labilis! Idcirco brevium causa optima rerum
Invigilare simul reparandis atque creandis
Debuit, ut multis porro ex mortalibus esset
immortale genus. Verùm uno ac simplice nutu

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
