# Anti-Lucretius 27

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/27

Caeca superstitio & vani fallacia Vatis.
Sed talis nunquam immites cecidisset ad aras
Hostia, vesani dirâ ambitione parentis
Jussa mori, ni causa mali damnosa Voluptas
Sacrilego Paridem priùs inflammasset amore;
Ut jure hospitii violato, turpis adulter,
ferret,
Raptam Helenam, bellique faces in Pergama
VERUM, ne speres arte hac te posse beari,
Quae laetis aeternum inhians & amara repellens,
Libera jucundo tentat praecordia sensu.
Dic mihi: num tibi res succedunt, optime Quinti,
Ex animo semper, respondentque omnia votis?
es;
Nam, si respondent, felix sane unus in Orbe
Concessoque hominum nulli te munere jactas.
labori,
Quanquam haud adscribes proprio bona tanta
Aut Sophiae: neque enim rerum creat illa futuros
Eventus, at ferre monet quicunque creantur;
Nec dat Fortunae legem, sed dogmata menti.
Sin tibi difficilem vitam sors dura paravit,
Continuò jam te miserum nimis esse necesse est;
Qui lenociniis rerum ac dulcedine captus,
Moeroremque soles & quaeque molesta vereri.
Namque parem aerumnis mala inexpectata ferendis
Te non invenient: fracto, luxuque fluenti
Non aderit, quae praestet opem, constantia firma
Pectoris adversùm casus quoscunque parati,
Prorsus ut impavidum feriant stantemque ruinae.
Nec solamen erit, Superûm tibi nota voluntas.
Pluribus ille malis obnoxius esse videtur,
Qui mala perpetuò formidat, avensque bonorum
Non didicit curis animum durare ferendo.
Ceu tener arboribus cùm flos adolescere coepit,
Quem verni humectant rores, ac sole tepenti
Mollibus in ramis pubescens educat annus:
Ah! si post Zephyri flatus aurasque salubres,
Intempestivo noctes Aquilone rigescunt,
Uritur, & foliis inimico frigore laesis,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
