Latin · Dactylic hexameter
SEPTIMUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 270
Unproofread scanNot analysed yet
Inveniuntur adhuc; quarum numero ordine &usu
Integra concrescunt, &verè animalia fiunt.
Est illis cerebrum &pectus, venterque pedumque
Remigium: est humor quidam in praecordia manans,
Ac refluens; &particulis haec omnia constant.
Sunt fibrae &glandes, sparsi per tota meatus
Corpora; sunt animi vitaeque ac motibus apti,
Insuper &foetus, atque organa foetibus ipsis;
Ac totidem moli respondent congrua membra,
Quot sunt Balenae, quot grandi sunt Elephanto.
Nam varias partes suus aptè dividit ordo,
Sepositasque tenet: cùm decrescentia Semen
Semina quodque habeat, semperque minora gradatim:
Nec magis inde tumet: nam ritu prorsus eodem
Circulus insertos amplectitur orbibus orbes
Innumeros, nec eo fit major; &unica simplex
Haud gravior, quòd contineat sine fine modoque
Pondera se leviora; ut fusiùs antè probatum est.
Ergò prosequere, ac nostris assuesce minutis;
Et quàm sit vis Materiae secunda, memento.
NEC satis: exemplo causam firmare juvabit.
Unde est, cùm species asini miscetur equinae,
Mulus ut inde oriens, sit quamvis pronus &acer
In Venerem, generet nihil, infecundus amator?
Id quoque de Pardo, Tigris submissa Leoni
Quem parit, atque aliis Naturam praeter obortis,
Inter aves aut quadrupedes aut cetera cense
Quae procul à nobis animalia protegit aequor.
Haesit in hoc puncto rerum malè gnara vetustas
Suetaque pro causis adducere nomina vana,
Hos infamavit monstrorum nomine partus,
Monstri &prolificum semen cujusque negavit.
Excusanda tamen: nondum sibi lumen in umbris
Fecerat obscuris ars ingeniosa Sophorum,
Qui plerûmque nihil nisi suspicione tenebant.
Venit clara dies; &tandem cognita causa,
Cur steriles cuncti naturâ ex dispare foetus,