# Anti-Lucretius 270

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEPTIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/270

Inveniuntur adhuc; quarum numero ordine & usu
Integra concrescunt, & verè animalia fiunt.
Est illis cerebrum & pectus, venterque pedumque
Remigium: est humor quidam in praecordia manans,
Ac refluens; & particulis haec omnia constant.
Sunt fibrae & glandes, sparsi per tota meatus
Corpora; sunt animi vitaeque ac motibus apti,
Insuper & foetus, atque organa foetibus ipsis;
Ac totidem moli respondent congrua membra,
Quot sunt Balenae, quot grandi sunt Elephanto.
Nam varias partes suus aptè dividit ordo,
Sepositasque tenet: cùm decrescentia Semen
Semina quodque habeat, semperque minora gradatim:
Nec magis inde tumet: nam ritu prorsus eodem
Circulus insertos amplectitur orbibus orbes
Innumeros, nec eo fit major; & unica simplex
Haud gravior, quòd contineat sine fine modoque
Pondera se leviora; ut fusiùs antè probatum est.
Ergò prosequere, ac nostris assuesce minutis;
Et quàm sit vis Materiae secunda, memento.
NEC satis: exemplo causam firmare juvabit.
Unde est, cùm species asini miscetur equinae,
Mulus ut inde oriens, sit quamvis pronus & acer
In Venerem, generet nihil, infecundus amator?
Id quoque de Pardo, Tigris submissa Leoni
Quem parit, atque aliis Naturam praeter obortis,
Inter aves aut quadrupedes aut cetera cense
Quae procul à nobis animalia protegit aequor.
Haesit in hoc puncto rerum malè gnara vetustas
Suetaque pro causis adducere nomina vana,
Hos infamavit monstrorum nomine partus,
Monstri & prolificum semen cujusque negavit.
Excusanda tamen: nondum sibi lumen in umbris
Fecerat obscuris ars ingeniosa Sophorum,
Qui plerûmque nihil nisi suspicione tenebant.
Venit clara dies; & tandem cognita causa,
Cur steriles cuncti naturâ ex dispare foetus,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
