# Anti-Lucretius 272

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEPTIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/272

Non dubitant; verùm flos illis cassus, & ultrà
Semen ferre negant: frustra enitentibus obstat
Temperies aliena soli, vel frigidus aether.
Sic sterilis mula est, confusis indole binâ
Fermentis; quotum discors natura duplexque
Forma vetat, ne quidquam ex his augescere possit;
Seu quia clauduntur loculi, tunicaeque labantes
Flaccescunt, seu pollutus contabuit humor.
QUIPPE hoc femineum officium est, ut idonea solùm
Praebeat interiùs pullis alimenta repostis:
Hoc maris, ut pullos, quorum ipsi copia multa
Semper inest, interdum utero transmittat alendos.
Ova quod attento tibi gallinacea monstrant.
Namque ibi luteolum tenuit membrana vitellum
Cingit, & in lento suspensum albumine vinclis
Continet hinc atque hinc; falsò quae germina vulgus Autumat: haec pelli quam testa involvit, adhaerent.
Illo nutritur soboles oritura vitello,
Cùm gallo genitrix est fecundata marito.
Hâc unâ pullus paulatim augebitur esca;
Quam tenet ipsum etiam gallinae virginis ovum,
At sterile, & nullo capturum fomite vitam.
Nam nihil inde potest, ubi non fuit antea, oriri.
Quocirca multum est, quae sit prudentia Mentis
Divinae, ut stupeas: quando partita laborem
Inter utrumque genus promendae in saecula prolis,
in mare prolem ipsam statuit; dum femina sola
Possidet id quo possit ali & grandescere proles.
ATQUE adeò quoties genitali ardore cientur
Nativi latices, quo se quoque Numinis alti
Pandit provida Mens, in tempora longa propagans
Viventûm omne genus, subitus micat ignis amorum:
Utrumque exagitat sevum vesana libido.
Nonnullis sine lege venit, sed qualibet anni
Tempestate; aliis nidorum menstrua cura;
Semestres aliis nexus: pars maxima tantùm
1210Vere novo, ac Solis reditu connubia miscent.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
