# Anti-Lucretius 273

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEPTIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/273

Seri hoc igne calent gelido sub marmore pisces;
Cessit ubi grave frigus aquis, & ab aëre lapsus
In pontum, in fontes, in flumina transit aestus.
Tunc natat omnis amor, tunc flagrant humida regna,
Et lasciva Venus tepidis bacchatur in undis.
At cervos, imbelle pecus, natumque latebris,
Autumnalis agit furor in civilia bella,
Mugituque procul reboat nemus omne salaci.
Sic totum Natura, suas fecunda creatrix
Dispertita vices, incendit amoribus annum.
Cessat hyems, & sola gelu quasi coelibe torpet.
QUOD si, cùm videas partes animantibus esse
Non ita praecipuas nequeant ut stare sine illis,
Qualia sunt cervis & bobus cornua, quales
Nonnullis dentes, & cauda oculata superbo
Pavoni, atque homini florens in corpore pubes,
Quae matura dies affert, non ipse dat ortus,
Hinc fortasse putes non seminis esse virilis
Congenitum laticem, at membris aliquando creari,
Tarda quòd in nobis veniat generosa juventus,
Falleris haud dubiè. Nam primò ut singula tangam,
Quae tu innata negas, fierique recentia dicis,
Et plumae & pubes, dentesque & cornua, quanquam
Non excluduntur certo nisi tempore vitae,
Formam habuere tamen propriam in radicibus imis,
Principiumque sui. Quanto magis esse paratum
Debuit à teneris, quod continet omnia, semen!
Frigida sed nuper genitis infantibus aetas
Non patitur validis quassari membra fluentis;
Nec tunicae graciles, nec tenua vasa resistunt:
infecundus adhuc circùm praecordia sanguis
Volvitur, & crudi stillant in viscera succi,
Lymphaque molliculos fluit immatura per artus.
Ast ubi convaluit grandescens corpus in horas,
Firmatoque vigens adolevit robore virtus;
Tum cellis trepidare cavis, fremere atque moveri
Hactenus immotae contracta exordia gentis.
SIC postquam abreptus tetris Aquilonibus aër
Horrentem brumam terris advexit & undis,
Et cecidit Mundi facies, caligine mersa
Cuncta jacent; mutae volucres, & squalida Tellus;
Obductum Solis jubar, & vix nubila densa
Permeat ambiguae vaga quaedam lucis imago.
in stabulis armenta, greges torpore fatiscunt, In sylvisque ferae: latet intra limina pastor. Currere tunc rivi, tunc prata virescere cessant: Nec jam ullae arboribus frondes, neque gratia ruri: Sed stupefacta omnis pallet Natura, siletque Sub nive, sub glacie duris obstricta catenis: Regnat ubique veternum, & vita simillima morti est.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
