Latin
SEPTIMUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 274
Unproofread scanNot analysed yet
Sol autem ut coepit noctes aequare diebus
Pleniùs irradians, &amicum restituit ver;
Dissilit acre gelu spirante Favonio, &Orbis
Vincla remittuntur: lenis per corpora caeca
It calor, &laxat partes, miscetque movendo;
Arridetque anni redeuntis prima juventus.
SEMINA sic teneris dormitant abdita rebus,
Donec robur ea, &juvenilis concitet ardor.
Attamen in vario genere ac molimine rerum
Queis nova tempestas anteactae damna resarcit,
Non ullam invenies, quae, si incrementa recepta
Veris ab adventu &rorantis munere coeli
Excipias, causa in propriâ, dum bruma rigebat,
Non fuerit: parvae sed erant, imisque latebant
Principiis; magnae nunc sunt, oculisque patentes;
Antè quiescebant; nunc omni ex parte moventur:
Nunc res dicuntur; sed erant compendia rerum.
Haud secus ille Elephas, qui tergo pondera tanta
Sustinet, ac turres armisque virisque refertas,
Textilis instar equi periit quo prodita Troja,
Nascens parvus erat; minimus quoque matris in alvoAt quanto minor in lumbis fuit ille paternis? &idem.
In lumbis &avi &proavi? Tamen unus
Aspice sublimi ferientem sidera quercum
Vertice, rimantem radicibus infera regna,
Umbrantem patulo ramorum tegmine terras,
Et qualem Assyrio monstrarunt somnia Regi;
Glans fuit, aut potiùs pars exilissima glandis:
Atque eadem in quercu, glandem quae protulit illam, am distincta suis perfectaque partibus arbos