# Anti-Lucretius 274

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEPTIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/274

Sol autem ut coepit noctes aequare diebus
Pleniùs irradians, & amicum restituit ver;
Dissilit acre gelu spirante Favonio, & Orbis
Vincla remittuntur: lenis per corpora caeca
It calor, & laxat partes, miscetque movendo;
Arridetque anni redeuntis prima juventus.
SEMINA sic teneris dormitant abdita rebus,
Donec robur ea, & juvenilis concitet ardor.
Attamen in vario genere ac molimine rerum
Queis nova tempestas anteactae damna resarcit,
Non ullam invenies, quae, si incrementa recepta
Veris ab adventu & rorantis munere coeli
Excipias, causa in propriâ, dum bruma rigebat,
Non fuerit: parvae sed erant, imisque latebant
Principiis; magnae nunc sunt, oculisque patentes;
Antè quiescebant; nunc omni ex parte moventur:
Nunc res dicuntur; sed erant compendia rerum.
Haud secus ille Elephas, qui tergo pondera tanta
Sustinet, ac turres armisque virisque refertas,
Textilis instar equi periit quo prodita Troja,
Nascens parvus erat; minimus quoque matris in alvoAt quanto minor in lumbis fuit ille paternis? & idem.
In lumbis & avi & proavi? Tamen unus
Aspice sublimi ferientem sidera quercum
Vertice, rimantem radicibus infera regna,
Umbrantem patulo ramorum tegmine terras,
Et qualem Assyrio monstrarunt somnia Regi;
Glans fuit, aut potiùs pars exilissima glandis:
Atque eadem in quercu, glandem quae protulit illam, am distincta suis perfectaque partibus arbos

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
