# Anti-Lucretius 275

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEPTIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/275

Tota erat, exceptis, ut diximus, incrementis.
Haud aliter gens Hebraeûm numerosior astris,
Quae Syriae fines olim ditione tenebat,
Nunc servit latè totum diffusa per Orbem,
Abramo simul in puero sata constitit omnis;
Et dum vagiret, cunis requievit in iisdem.
VERUM, inquis, quo nempe queat contingere pacto,
Tam teneris, tam mobilibus cùm semina quaeque
Particulis constent, quarum positura, modusque
Convelli facilè, ac dilabi tempore possunt,
Undique praeterea è variis alimenta receptent
Corporibus, discors quibus est atque absona planè
Temperies, ut tam multos intacta per annos
Sic maneant, serventque suam inconcussa figuram?
Plurimus id cortex facit, & pressura coërcens.
At ne credideris vel centum è millibus unum
Proferri in lucem. Perit innumerabile vulgus
Non natum: ac, veluti ratis ipso naufraga portu,
Postquam infinitis latebrarum amfractibus aegre
1310Se tandem eruerat, frustraque ad tempora venit
Expectata diu, correptum praecoce fato,
Vivendi amittit spem totam in limine vitae:
Aut quia destruitur corpus, quod semina servat;
Aut sata dispereunt, simul & conclusa gradatim
Innumero numero plebecula seminiorum.
Ut vi fracta maris cùm gurgite cymba profundo
Mergitur; & cymbae quaecunque est credita turba
Interit, atque unâ sorbetur mersa procella.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
