# Anti-Lucretius 277

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEPTIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/277

NEC te viventûm numerus perterreat ingens
Corpore in angusto: quis enim pertingere finem
Materiae possit? Quae si tam immensa videtur
Exteriùs, Coeli dum tractus ultimaque astra
Suspicis, ac semper diffusam intelligis ultrâ;
Non eadem minùs infinita videbitur intus,
Solvere si tentes, penitusque extrema minutim
Quaesieris. Vanus labor undique: terminus illa
Nec crescente fuit, nec decrescente repertus.
ERGO Materiae cùm sit pars quaelibet ipsa
Materies, extensa loco, atque instructa figurâ,
Quid vetat abstrusas inter prorsusque latentes
Viventûm in gremio partes, dignoscere quasdam,
Non modò dividuas, iterumque iterumque minores,
Verùm etiam organico ritu doctaque creantis
Arte laboratas, quae sint primordia rerum,
Atque alias aliis immersas? Sicut in horto
Cernimus, illuxere dies cùm veris amoeni,
Surgere florentem viridi de cortice gemmam.
Aspicis ut teneram vix audet findere pellem
Primùm inter nitidas affulgens purpura frondes?
Carpe manu, flos est nondum, sed molle futuri
Principium floris; soles alimentaque desunt:
Carpe manu, internosque oculo scrutare recessus;
Invenies foliorum intexta volumina centum,
Et quotquot Zephyris erat expansura coronas,
Si crevisse rosae justum licuisset in aevum.
SEMINA quin etiam, sobolis spem in pyxide clausam,
Immatura quidem, sed tota atque integra servat:
Amplificante vitro quae si perspexeris, ingens
Nec priùs auditum subitò mirabere monstrum:
Scilicet arboreos artus in acumine grani
Exiguo totos; distinctamque ordine pulchro
Radicem à ramis. Tum grana secunda videres
Protinus in primis, aliudque in germine germen;
Si possent oculi tantas penetrare latebras.
Ast ubi deficiunt sensus, Mens abdita rerum
Prosequitur, superatque viam. Mysteria tanta
Jam capis: ecce offert tibi se innumerabilis ordo
Congenitorum hominum; quos primo in semine
Omnipotens sator aggestosque volumine parvo
implicuit: segetem aeternam, & sine fine feracem;

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
