Latin · Dactylic hexameter
SEPTIMUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 278
Unproofread scanNot analysed yet
Quam succedentes anni, revolutaque sensim
Tempora multiplici foetu, partuque recludunt:
Et populus surgit, populos quoque mille daturus.
AT non hoc hominis proprium est, quod diximus:
Competit organico, quod nascitur ac petit, omni.
Ut rosa, sic reliqui flores, herbaeque virentes
Telluris decus; &multo producta labore
Vis segetum; &pomis dives pendentibus arbos;
Quaeque tegunt altae montana cacumina sylvae:
Sic acino inclusae vites, &vitibus uvae:
Sic in frumento seges est, &plurima messis:
Sic reliqua in reliquis: &quae modò facta videntur, Antea erant, sed operta; at nunc revoluta patescunt.