# Anti-Lucretius 278

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEPTIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/278

Quam succedentes anni, revolutaque sensim
Tempora multiplici foetu, partuque recludunt:
Et populus surgit, populos quoque mille daturus.
AT non hoc hominis proprium est, quod diximus:
Competit organico, quod nascitur ac petit, omni.
Ut rosa, sic reliqui flores, herbaeque virentes
Telluris decus; & multo producta labore
Vis segetum; & pomis dives pendentibus arbos;
Quaeque tegunt altae montana cacumina sylvae:
Sic acino inclusae vites, & vitibus uvae:
Sic in frumento seges est, & plurima messis:
Sic reliqua in reliquis: & quae modò facta videntur, Antea erant, sed operta; at nunc revoluta patescunt.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
