Latin · Dactylic hexameter
SEPTIMUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 279
Unproofread scanNot analysed yet
ATTAMEN ex uno potuit tam semine nasci
Dives opum, quàm macra seges: discriminis ergò
Non à seminibus, ratio à Tellure petenda.
Nimirum salibus vel nullo rore solutis,
Vel nimio extinctis, vel deficientibus, omne
Defuit auxilium, validique potentia nitri:
Quo sine multiplices aperiri in germine nexus,
Detur ut augmento locus, &primordia miris
Intricata modis paulatim extendere pressam
Compagem, atque imo nequeunt emergere centro,
Laxatisque viis tandem ad sublimia ferri.
Pauca reluctantes igitur vicere meatus
Utcumque, &ruptis ortum cepere catenis
Exserto capite; at frustra: nam protinus illis
Incubuit sopor &languens penuria, quando
Aut malè digestos potarunt ebria succos;
Noxius aut ardor jejuna liquore perussit.
Inde solum sterile, inde sati infelicis egestas.
CONTRA laetus ager, placidi quem lumina Solis
Aspiciunt, tepidique rigant, ubi jam sitit, imbres,