Latin · Dactylic hexameter
28
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &adhuc nimbi, Scyllae sunt atque Charybdes.
Esto; viam institeris quae sit tutissima vitae,
Multa quidem effugies aliis funesta pericla;
Sed tibi quae impendent non declinabis, &unâ
Elapsus, confestim aliâ mergêre procellâ.
Nusquam certa quies. Inviti, quot sumus, alto
Volvimur Oceano; &cunctis suus imminet imber.
NEMPE fames auri quae turpes urit avaros,
Et quae tecta solet Regales ire per aulas