# Anti-Lucretius 28

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/28

Tabescit moriens, ac foedo vulnere languet.
AT me non animi fallit quid ad ista reponas.
Pauca peto, dicis; non me tenet ardor habendi;
Non ego divitias, non vastas Regibus aedes
Invideo, nec quos miratur vulgus honores:
Non mihi regna velim curis mordacibus enita;
Non celebres magno mercari angore triumphos.
Sed, quae justa sinu fundit Natura venusto,
His fruor; abstineo nullis; nec me pudet usquam
Sugere mellitos genitricis ab ubere succos,
Obvia cùm steterit coram; quosque ipsa benignè
Porrigit invitans, teneros decerpere fructus.
Non me gesta movent aliena, nec anxius error
Humani generis, cùm se desaevit in ipsum
Omnia percupiens avidè, metuensque vicissim.
Desipiant alii; caput objectare periclis
Non dubitent, atque innumeros ambire labores;
Et pretiosa terant operosis tempora nugis:
Ipse mea me involvo satis virtute beatus;
Et mihi vivere amo, donec breve transeat aevum,
Innocuam & facilem, sine luctu & crimine vitam.
SIC ais; at mecum, quae sint ea dicta, revolve,
Si vacat. Hoc primum: non te talem esse negabo
Qualem te perhibes, feliciter hactenus usum
Sorte tuâ; scopulos vitasti, non tamen omnes:
bos Longum fortè tibi superest maris aequor arandum:

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
