Latin · Dactylic hexameter
SEPTIMUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 280-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ut stupeas. Etenim bis millia terque quaterque,
Tanta salis virtus) grano exorientur ab uno:
Et numerosa phalanx calamorum, viminis instar
Cui caput abscissum jam parte repullulat omni,
Expandetur humo, &latè circumferet umbram.
AT neque sal nitri potis est effingere fructus
Triticeos, ac prole novâ ditare serentem;
Nec molles Zephyrorum animae; nec mobilis
aër;
Nec radius clarâ missus Titanis ab arce;
Nec lapsi nimbis latices; nec roscidus humor;
Nec verò natale solum. Nam semper eaedem
Sunt causae vegetabilibus discrimine nullo
Quae cunctis adsunt, pollentes indole eâdem,
Nullius propriae, communes omnibus aequè:
Quamvis promoveant diversos undique foetus,
Pro variâ rerum, quibus auxiliantur &adsunt,
Conditione ac naturâ. Sic nempe salubres
Passim mortiferis adnasci cernimus herbas,