# Anti-Lucretius 281

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEPTIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/281

Dictamnis aconita, olera intermixta cicutis:
Cunctaque plantarum genera unus proferet hortus
Quae pluviis iisdem, simul uno sole fruentur.
Haud secus, ac rabidos quae nutrit praeda leones,
Haec poterat nutrire lupos aquilasque canesque:
Nec tales ut sint, facit; at prout invenit, auget.
Quaeque etiam nostris adventant pabula membris,
Et carnes, nervos, membranas, ossa, liquores
Corporis instaurant, partis cujusque figuram
Accipiunt, non dant: multo minùs intuna cudunt
Organa; sed tantùm cusis adjuncta cohaerent.
ERGO nulla creant externae semina causae,
Nec rerum species, aut exemplaria formant.
Hinc fecundatae Cereris dum foenora tanta
Suspicis exiguâ nitrosi aspergine succi,
Semina seminibus latuisse inclusa profundis,
Et prodire putes; quoties ea vividus actor
Eruit è tenebris, ac vitae munere donat.
Neu dicas istaec fieri duntaxat in herbâ
Frugiferâ, aut aliis quibus anno clauditur aetas;
Quippe dabit largos fructus, mirumque saporem
Alter honos ruris, populorumque alma Voluptas
Vinea, radicem simili perfusa liquore.
Credes pampineos colles Tmoli, atque Phanaei
Descendisse tuum, quando experieris, in hortum;
Atque Palaestinas immanis ponderis uvas
Palmitibus pendere tuis: tum laetus inemta
Vina bibes, quibus invideat Toccaia propago,
Campanis potiora etiam, potiora Falernis.
UNDE hoc? Prodigii causa est, quòd vitis avara
Jamdudum, nec fota priùs nisi simplice cultu,
Germina quae longos aliàs servasset in annos
Evolvenda diu & Maiis promenda futuris,
Imò etiam exsuccâ citiùs perimenda senectâ,
Cogitur actutum caecâ dimittere cellâ
Scilicet impulsu nitri quatientis, & udo
Spirituum afflatu; quo multa supervenit esca
Eximio salium penitus condita veneno.
Nec timor, ingenitas tanto molimine vires
Ne citò deficiens effoetaque dissipet; illas
Nec minimùm labefactat: idem effectura quotannis
Laetior ubertate suâ; viridemque juventam
Sustinet auxilio, quo fecundatur, eodem;
Serò fatales senii expertura labores.
CUM verò plantae, ut dictis ostendimus, omnes
Secum innata sui generis primordia semper
1545 Possideant, & nil, quod non habet, hoc dare possit; Omnino ratione pari primordia prolem Ipsa suam servant: & sicut semina plantae Fundunt ex se ipsis, ita dant quoque semina plantas.
Nec folia in ramis, fructusque ex floribus essent,
Ni proprio descripta forent in semine dudum
Principia, effigies rerum, gentisque futurae.
Nec mihi quidquam obstat, solito sine semine

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
