# Anti-Lucretius 285

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 285. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/285

Contusi plagis tabentia viscera tauri
Emittunt examen apum, quas nuper in ovis
Hauserat hinc atque hinc errans per florida prata
Depositas. Sic immundo fossa humida coeno
Bufones ranasque parit. Sic advena piscis
Visitur in stagnante lacu non antè repertus.
Quòd si difficilis captu, aut incognita causa est,
Non ideo nullam esse putes: verùm utere notis;
Quamque viam facilis monstraverit ociùs illâ
Naturam sequere: invenies abscondita rerum
Conjectans meliùs, teque ipsa exempla docebunt.
ASPICE quadrupedem genera omnia; sive tremendas,
mmanesque feras in sylvis, sive fugaces; Et mansueta domi pecora; & genus omne volantûm, Aut aquilam, aut muscam; serpentumque horrida monstra;

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
