# Anti-Lucretius 290

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI OCTAVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/290

Phoebeosque bibunt avidis obtutibus ignes;
Sic ubi semina per, perque haec mortalia saecla
Reptando, vitae fontes invisimus almos,
Altiùs eniti juvat, aërioque volatu
Sidereos lustrare oculis audacibus orbes.
ASPICE quae vastis regionibus astra vagantur;
Quae certis affixa locis, & lumine puro
Transadigunt Coelum, nativaque fulgura vibrant;
Hunc etiam lucis, tempestatumque parentem
Auricomum Solem, Coeli qui templa rigando
Et maria & terras fecundâ lampade lustrat;
Protulerit ne Deus magna haec miracula rerum,
An casus dederit, ceu fert doctrina Lucreti,
Quaerendum superest. Cuncti noctesque diesque
Transigimus, cuncti menses numeramus & annos,
Et fruimur segetum renovatis messibus, aurâ
Aetheriâ, sylvisque, & jugi flumine aquarum,
Et Phoebi radiis, & amico munere Lunae:
Quis rerum curat tantarum inquirere causam,
Atque modum, qui causam aperit? Plerique verentur
Scire, quod invitos doceat cui talia debent.
Sed tu, quem Veri nunc jam tenet una cupido,
Consule quid veterum scriptis inventa recentum
Addiderint, & quae tanti peperere labores
Fac tua discendo. Nunc purius imbibe lumen:
Pronior in liquidam veniet sapientia mentem.
En se diducunt nebulae, & jam clarior aether
Se se aperit; radiis ne te, ne subtrahe primis:
Crescent in validos exorta crepuscula soles.
PLURIMA debentur priscis aetatibus: illae
Naturam agrestem & spisso velamine septam
Tentarunt primùm; in se suscepere laboris
Dura rudimenta, atque operis meruere coronam
Acribus inventis: nos versa novalia demum
Coepimus excolere, & partim vestigia nota
Sectati, partim auxiliis melioribus usi,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
