# Anti-Lucretius 293

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI OCTAVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/293

AST homo delususque oculis, animoque superbus,
In placitum errorem pronus delabitur: ac se
Turpe Planetarum numerari de grege censet;
Et quae non videat, tamen haec sibi sidera pasci,
Quoque loco sedet, hìc Mundi consistere centrum
Vult & ait. Quoties Terra inclinata recludet
Partem aliquam Coeli non visam, ea surgere signa
Continuò; quoties elatior abdet Horizon,
Haec eadem mergi, & sub se collapsa putabit:
Quinetiam tantos ideo fervescere motus,
Ut se perpetuò stantem Coelum omne salutet;
Ac sibi, ceu Domino, famuletur deditus Orbis.
Tu quis homo es, qui tanta tibi? Sed persequor orsa.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
