# Anti-Lucretius 294

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI OCTAVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/294

Seu tempestatum genitor lucisque diurnae
Sol manet in centro, seu fert Eclipticus illum
Circulus; ac solidum seu commovet omnia coelum,
Seu purus liquor est, in quo passim astra feruntur
Ut soles totidem, propriisque instructa Planetis,
Non minùs omnipotens Numen splendebit ubique,
Cujus inexhaustas aequet Sapientia vires,
A quo facta semel, semper Natura regatur.
Sed quia cogit amor Veri, sententia totum
Me rapit illa tamen, quae per se clara refulget,
Ac mihi divinam praestantiùs explicat artem.
ALTERA, nam fateor, solitis accommoda rebus
Esse utcunque potest; nec fallet calculus illum
Qui duce Niligenâ numeret: praedicta probabit
Exitus, Eclipses Lunae Solisque redibunt,
Et pariter current Idus, pariterque Kalendae.
AT licet ad Terram quod pertinet, illa disertè
Expediat, quia nempe eadem se praebet imago,
Vel si spectator, vel si spectata moventur,
Plura tamen Copernicio systemate clarent,
Quae nunquam evolvat Ptolemaeus. Cogitur omni
Effecto causasque novas aptare, sibique
Saepe adversantes: nihil ipsi denique planum
Aut liquidum, nihil ad leges & dogmata nota
Mechanices; nihil est quod comprobet, omnia ponit.
Coelestes adeò motus & sidereas res
Instituit, nequaquam ut sunt, sed ut esse videntur.
Quin Epicyclorum ambages, tot vincula miris
Intricata modis, tot multiplices Maeandros
Dum video sphaeris errantibus aethere in alto
Describi Terram circum, se protinus offert
Cretaei species Labyrinthi, Daedalus auctor
Quem per mille vias intexuit arte magistra.
Quae lex praeterea motûs excuset euntes
Ordine retrogado alternis, stantesque Planetas?
In tam confusa totius imagine Mundi,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
