# Anti-Lucretius 30

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/30

Praesagi vitae potioris: emuntque libentes
Immensam aeternamque brevi sudore coronam,
Et scitè cupidi aeternis fugientia mutant.
NEC tamen est, illos adeò ut virtutis avarae
Insimules, tanquam spes esset sordida lucri,
Et quasi damnosae fuga mercenaria culpae.
Namque hominis natura bonum sibi semper & ultro
Prosequitur, quoque instinctu desiderat esse,
Hoc etiam esse bene. Id fateor, summamque bonorum
Esse Voluptatem; modò scilicet inde petatur,
Unde petenda venit; sitque inconcussa Voluptas,
Sincera & vera, & nullis obnoxia damnis.
Nam quid velle potest homo, ni vult esse beatus?
Aut quid amat, nisi quo sperat se posse beari?
Hoc unum variis quaerunt in moribus omnes:
Vos per delicias, & lenimenta dolorum;
In quibus, ut vento, fluviique fugacibus undis,
Ut molli pelagus quam saepe volutat arenâ,
Ut fumo stipulis qui se flammantibus effert,
Nil stabile est; ubi se Veri spes conscia fundet.
Illi, aspernantes aevi quae falce metuntur,
Quodque Deo minus est, non famam extendere
pulchro
Contemtu rerum, atque oculos percellere plebis,
Ut Cynici, cupiunt; non, ut Zenonis alumni,
Se torvis onerant virtutibus, unde superbi
Incedant, & se tacitâ venerentur acerrâ:
In Virtute Deum, atque Deum in mercede requirunt.
Ac velut integros fontes ducturus in hortum Nequaquam fodies puteos in valle palustri, 990 Limus ubi, stagnansque lutum, graveolensque bitumen;

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
