# Anti-Lucretius 32

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/32

Vel potiùs notum fama neglexeris? Eheu!
Horresco reputans: tibi luditur alea, Quinti,
Magna nimis. Quoquò te vertas, fit tua pejor
Conditio nostrâ. Neque enim, si fallimur, hujus
Erroris dabimus poenas: sors aequa manebit
Nos omnes; uno simul involvemur inani:
Tu, si deciperis, contrà; sine fine futurus
Infelix. Cur tanta igitur discrimina tentas?
INJUCUNDA haec sunt tamen atque obscura; reponis:
Nec patior dictis me duci, ut gaudia certa
Quae me circumstant, & qualiacumque satis sunt,
Posthabeam dubiis; amensque horrore futuri
Obvia dimittam; jussus quodcunque dierum est
Projicere, incerti spe foenoris, & mihi longam
Accelerare necem, vivusque intrare sepulchrum.
Nec sum is, cui sapiant peregrinae, quas mihi jactas,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
