Latin · Dactylic hexameter
33
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 33
Unproofread scanNot analysed yet
Quod mixtum illecebris dolet, invitusque fateri
Cogitur, ac tantâ deflet Lucretius arte?
Curam horrescenti non est quaerenda Voluptas:
Ambarum genitrix, ambarum causa cupido
Dulcibus illiciis captos ad tristia ducit.
Saepe bitumineis per stagna vaporibus ignes
Accensi noctu volitant, oculosque videntum
Alliciunt: captus malesuadâ luce viator
It quò flamma vocat, villam ratus; inque paludem
Praecipitans, altâ miser irretitur in ulvâ.
Hos igitur laqueos fugiens, quo denique damno
Justus eris, prudens, castus, fortisque, piusque?
Tantine esse hominem constat? vel, si illa probari
Non possent, quae certa voco, quae somnia dicis;
Nonne bonum immensum, purum, immutabile, praesens
Quaerere pulchrius est, quàm turbida, parva, caduca
Sectari? Certum sibi finem in rebus agendis
Proposuisse Deum, cujus de fonte benigno
Nil non sperare est, quàm casu semper agentem
Fortunam, &caecas atomos hinc inde volantes,
Atque Voluptatem fragili fundamine nixam,
Adduxit quam hesterna dies, quam crastina tollet?
DURUM opus est, ais. At gratis bona nulla parantur: Nonne etiam ipsa tibi venit emta labore Voluptas? ignotus Deus est, inquis. Sed noscere quanti est!
Cujus res agitur lite hac pendente? Deine;
An tua? Si obscurum est vitam post fata futuram,
Clarius est-ne tibi penitus nihil esse futurum?
Si liquet, ostendas; etenim vulgata neganti
Hoc incumbit onus: si non liquet, inde timendum,
Nil metuis; certique loco tibi stare videtur
Quod dubium est; sequeris dulces pro luce tenebras: Nempe placent: placet exitium: nox te illa necabit; Et consanguineus leti sopor iste profectò est. Una salus hanc mortiferam turbare quietem,