# Anti-Lucretius 331

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/331

Deest initium.
Hos jam thesauros Pelagi, & tot ditia gazis
Viscera terrarum vigili dum lampade lustras,
Artificem quantum felici haec omnia cernis
Effudisse manu? credin miracula tanta
Moliri Naturam? huic par erit illa labori?
Sed Natura quid est? Aut illo nomine primam
Rerum cunctarum causam, Numenque supremum
Singula prospiciens, intelligis: & Deus hic est:
Aut sic appellas natam servire patique
Materiem, certis parentem legibus, orbam
Mente & consilio, vi brutâ atque impete pulsam.
Dic igitur num tanta queat prudentia caeco
Principio affingi, nullum cui cernere finem,
Nullas nosse vias datur, aut intendere quidquam?
IPSE quidem priùs edocui corpuscula quaeque,
Quantumvis brevia, imminui in breviora potesse;
Scindi deinde alias in partes, atque ita semper,
Ut frangi fragmenta queant: quia quodlibet horum
Corpus compositum est, minimoque minora tenentur.
Nec tibi tam subtilis erit pulvisculus, imò
Vel si auram aetheriam, aut aliquid subtilius aurâ
Proponas, cui non partes infraque suprâque
Et spatium distinctum inter dextram atque sinistram, Et facies varias, atque impenetrabile robur 5o Extemplo tribuas. Alioqui corpora nulla
Confierent; nullae possent coalescere moles;
Totaque Materies puncto constaret in uno.
At licet innumeras in partes sectilis, adsit
Ni manus artificis, non illa secabitur unquam.
NEC me animi fallit, vastâ in compagine rerum
Quid per multiplices valeant corpuscula formas:
Seu quàm sculptilibus sint apta & idonea signis
Ferramenta, rudes ut crasso è marmore gibbos
Excutiant; mollesque sinus, projectaque blandè
s Lintea, levorem carnis, spirantiaque ora
Mentitosque animi motus in imagine fingant:
Sed, ni incocta focis priùs instrumenta fuissent:
Ni gelido priùs extincta & durata liquore,
Ni variis; prout usus erat, donata figuris
Cepissent rigidae perfrictu cotis acumen,
Haec neque docta manus duxisset marmora circum,
Saxum stabat iners, hebes, indigestaque cautes.
Sic & materies omnis, nisi regula quaedam
Mente sedens operi invigilet praesitque labori,
70Et subigat partes agitans atque ordinet acri udicio, turpis sine formâ aut more jacebit. Eia, quam pedibus calcas, age, collige concham (Nam tibi divitias ultro substernit eunti

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
