Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 333
Unproofread scanNot analysed yet
Haec tibi pingendi solertia vincit Apellem.
Aspicis in tenui quantus labor; ut neque fingi
Fortuitò possint vilis miracula testae.
Sed qui nec potis est concham procudere casus,
Num poterit vasti molem procudere Mundi?
PRAETER enim quàm quod nec sunt corpuscula per se
Materiae; per se nec sunt affecta figuris;
Nec per se avelli, per se nec idonea jungi,
Aut infinitum durare illaesa per aevum;
Ac per se nullius habent primordia motûs,
Nec vacuam spatii regionem &inania regna:
Quae sibi Fortunae vates fundamina jecit
Effugere ut posset prudentem &fallere causam;
Auctorem ex ipso aspectu Natura fatetur.
Quandoquidem quae sunt, vel sic fuit esse necessum, Praeter id omne quod est alia ut res esse nequiret,
Vel fieri poterant aliter. Si dixeris illud;
Ergò in Materiâ species fuit unica motûs,
Unus item gradus, &partem proclivis in unam.
Verùm his Materiae ratio &natura repugnat,
Quae quocunque gradu partem est proclivis in omnem, Nec magis hoc ritu per se quàm mobilis illo; Atque infinitè potuit circumacta cieri. ERGò aliter poterat, quàm sic: nec tu ipse negabis. 110 Mulorum siquidem pardorumque edita monstra Qui videt, has etiam species potuisse creari Primitus, ac proprio deduci semine cernit, Quae tamen haud ita sunt factae. Sic currere plures
Quàm septem, atque alio motu potuere Planetae,
Et gemini Soles, atque altera Luna rotari;
Vel nullae splendere faces; vel denique nullum
In terris animal, quanquam essent splendida coelo
Sidera, sic factum ut lumen secerneret umbris.
Haec igitur quare facies apparuit Orbis,
Tantos ornatus referens tantumque decorem;
Non chaos, atque rudis sine more, sine ordine moles?