# Anti-Lucretius 334

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/334

Aut casus aut Mentis opus: neque tertia causa est.
At casum esse nihil, nostris patet argumentis.
Quid superest? Nisi ut haec Menti miracula reddas,
Et quae magna cluent, & quae perparva videntur;
Corporis ut fabricam nostri, sic non minùs albi
Papilionis aquas propter degentis & amnes;
Quem natum videt una dies, videt una peremtum.
LUNA nitet; nitidoque tamen sub lumine celat
Naturam; simul ignota & manifesta videri.
Sit-ne globus Terrae similis nescimus, an olli
Planities pateat camporum, hiscatve profundo
Interrupta mari, vel montibus horreat aspris;
An montes habeant sylvas & lustra ferarum
Hospita; sint populi, sint plenae civibus urbes:
At famulam Terrae scimus, Terrâque minorem
Indeflexa sequi circùm vestigia semper,
Atque notho molem illius lustrare rotundam
Lumine, dum mittit radios à Sole gradatim
Ac duplici motu acceptos, tum Solis egenas,
Obscurasque suâ partes offerre vicissim,
Et sublucentem premere inter cornua discum.
Ordine tam certo fiunt haec omnia, Quinti,
Praenosci facilè ut possint, scriptisque notari;
Inque diem, inque horam rata sit praesentia Lunae,
Secessusque; rati quoque sint occasus & ortus,
Fulgorisque gradus, necnon remeabilis umbrae.
HAEC omnes referunt oculis spectacula menses.
Illorum at quae sit ratio & solertia, omittis
Scrutari; quoniam doctrinae vicit amatae
Illecebra, ex animo meditandi talia curam
Quae tulit, & casu regimen concredidit uni.
Si globus ille tamen nostro servire paratus,
Aut minor, aut major quàm nunc est fortè fuisset;
Si magis elatus coelo, terrisve propinquus;
Quod juvat, officeret: fidus nec jam ille Satelles, Hostis at usque sequax iret, vel inutile pondus.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
