# Anti-Lucretius 335

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/335

Nam propior majorve: nimis contunderet auras;
Oceani vastum graviori pondere corpus
Opprimeret; fluidisque means incumberet undis.
Illae Telluris ripas, camposque per omnes
Altiùs effusae ruerent, omni aggere rupto
Aërias cautes & promontoria latè
Obtegerent; immensa palus abeunte manerent
Proluvie, rursum mox essent omnia pontus:
Praesertim furvae cùm cetera concolor umbrae
Luna recens limbum nascenti lumine signat,
Aut ubi jam totâ radiorum aspergine fulgens,
Plenior ostentat maculosos aethere vultus:
Tunc etenim pelago & Terris onerosior instat.
Saepius interea Solem occultaret amicum,
Nostroque ingentes tenebras offunderet Orbi.
Altior aut minor, exiguam nimis undique lucem
Spargeret; aequoreos vix lamberet ardua fluctus;
Aut nihil aut leviter pressus, qui subditur aër
Staret iners; nulloque maris tunc ebriâ motu
Plurima quae passim terebrant spiracula Terram,
Haud unquam injectos possent haurire liquores;
Unde scaturigo fluviorum & fontibus almis
Perpetuus vigor, ac dulci vis indita lymphae;
Quam per arenosos purgatam ritè canales,
Ac sale decusso, reddit procul aequore Tellus.
NAMQUE ego non credam fluvios ex imbribus omnes
Enasci: quanquam multis ea forsan origo
Fontibus esse potest, quos fervida dissipat aestas,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
