Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 337-2
Unproofread scanNot analysed yet
Collustrandus erat communi lampade Mundus:
Ergò materiae perquàm subtilis acervum
omnes
Conglobat ingentem, rapidè movet, inde per
Aetheris insinuat globulos; concussa repentè
Lucida materies animantûm offendit ocellos
Fortè laboratos, at sic feliciter, ut sint
Vibratae lucis, simulacrorumque capaces.
Crystallum hic reperit, quod lucem ad rete paratum
Transvehit appositè; tum nervi mobile filum
Reticuli insertum fundo, pars ultima cujus
Pertinet ad cerebrum; cerebro mens indita quaedam
Fortè reperta capit motum, sentitque quod extra
Perculit, ac lucem, quam nesciit antè, micantem
Protinus agnoscit. Quae tot numeravimus, horum
Si quid defuerit, lux nulla aut irrita fulget.
O casum prudentem! O sanae Mentis! Et omni
Dignandum cultu! sapiens qui primus, opinor,
Te fecit, Fortuna, Deam, coeloque locavit;