# Anti-Lucretius 337

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/337

NUNC operae est certis attendere motibus annum
Usquè renascentem; quo se globus ordine noster
Luminis ad fontem vertat, noctesque diesque
Afferat ipse sibi; ut brumae post taedia mutet
Veris delicias, aestivos deinde calores
Ac demum Autumni poma expectata feracis.
Quis credat Mundi magnum & versatile templum
Perpetuò volvi, aut abreptum turbine Solem,
Et circumtremere auricomis pictum aethera signis,
Ut Terram in medio stantem famula astra coronent,
Atque Satellitibus Coelum ambiat omne coruscis.
Non tanti sumus; & si quo praestamus honore
Gens hominum, est totus Mentis, non corporis:
illa
Debetur coelo, finitae nescia vitae:
Huic autem satis est perituro, ut munera Solis
Participet, dum usura brevis conceditur aevi.
QUANTA fuit vestri super his prudentia casus?
Quam bene disposuit res cunctas, aemulus alti
udicii? Melior casu Mens nulla fuisset.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
