# Anti-Lucretius 338-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/338-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/338-2

Hoc sine corporibus verum est Atomisque sine ullis: Cumque oculis hominum quae convenientia luci est, Haec fuit ante oculos & lucem, cognita Menti. NON igitur Veri casus patet; at neque Justi. ustum nempe quid est, nisi Verum in moribus? Absit Indubia & constans cernendi regula Justi, En procul à nobis cernendi regula Veri. Illam homo si finxit novus auctor, & hanc quoque finxit: Si neutram, Natura parens utramque creavit. 300 Quae facilè ut capias praefari pauca licebit, Ac nostrae interiùs penetralia mentis adire.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
