# Anti-Lucretius 338

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/338

Causarum causa omnipotens, & summa creatrix.
ILLUD in his rebus non est, ut omittere possim.
Est aliquid Veri, quod mens dum nostra tuetur,
Arripit extemplo, atque intus laetatur adepta.
Mentem igitur Verumque inter cognatio quaedam
est
Insita, corporeis veluti cognata videtur
Lux oculis. Haec si facta est concordia casu,
Et casu sit, uti Mens Verum apprendere possit.
Atque adeò ut lucem atque oculos Fortuna creavit,
Sic Mens è punctis temere occurrentibus orta est.
Nec melior Veri quàm Mentis causa putatur.
Quod verum est, casu verum. Casu accidit ergò,
Quatuor ut binis essent aequata duobus.
Fortunâ factum est, ut Totum grandius esset
Parte sui; curvâ brevior, quae linea recta est;
Resque eadem esse simul, simul & non esse nequiret.
Haec aliter fieri poterant te judice? Veri
Non est lex aeterna sacri? Quae vera reapse
Perspicuè, liquidò nunc sunt, ea falsa fuissent,
Si nexus alios habuissent corpora prima,
E quibus aut mentes, aut mentibus obvia constant?
Quis non excipiat malesanum dogma cachinnis?
Quod verum est, hoc ante Atomos & corpora quaeque,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
