# Anti-Lucretius 340

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/340

Colligeret, stultum sanè meritoque putares.
Quapropter? Quoniam legi Rationis apertè
Pugnaret, quâ praecipitur per idonea finem
Optatum potiùs, quam per contraria quaeri.
Est igitur lex in nobis quae talia dictat.
FORSAN in utilibus quiddam lex ista susurrat,
Inquis: at in rebus prorsum obmutescit honestis.
Ergò fateris in utilibus: non accidit ergò
sed ipsam
Fortunâ, legem hanc ut haberet quisque
Primitus è sacris Naturae fontibus hausit.
Justitiae porro virtutem non sua tantùm
Utilitas, divina magis commendat origo.
Constituit multas hominum sapientia leges;
Id fateor: sedenim inventrix Sapientia legum
l. ex primaeva fuit, quae non inventa, sed ipso Munere Naturae sic mentibus insita cunctis, Ac tanto consensu, ut queis praestantior esset, Hi justas ferrent leges, aliique libenter Acciperent. Nostro spirans haec pectore damnat Quidquid perversum est, & honesti insculpsit amorem.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
