# Anti-Lucretius 341

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/341

EST oblata viro merces, qui primus in hostem
Irruerit; tu primus ades, vallumque refringis,
Mercedem petis; alter habet, qui fugit & arma
Perdidit. In vinclis frater gemit; aere gementem
Ipse tuo redimis, liber te vendere tentat:
Conquereris meritò: Sed cùm in te facta queraris,
Nonne haec in reliquos nunquam facienda fateris?
Caupo viatorem perblandè invitat in aedes;
Exceptum dum somnus habet, crudo ense trucidat:
Hic fureret dum dira fames, ut bobus & agnis
Parceret, occidit matrem, natosque voravit:
Pro! Quae flagitia! Exclamas, quae monstra! Sed unde Monstra vocas? Si non Ratio, quae reprobat, ulla est, 290Immeritò reprobas; si qua est, lex insidet ergò Talia quae damnat; quaenam est? Eadem illa profectò, Quae nonet ac prohibet ne bis duo quinque putentur.
RESPONDES forsan, tibi justum hoc omne videri
Primitus, atque ipsâ Rationis luce probatum,
Quod magis arridet: quia te nativa voluptas
Huc impellit, & hortatur nil cetera cures.
Sed mala doctrinâ quot deriventur ab illâ,
Utile quae grato, & grato confundit honestum,
Usque novis augens animorum incendia flammis,
am satis ostendi. Quòd si haec Rationis ab ipso
Lumine monstrantur, Ratio fit causa malorum
Omnigenûm, toto quae parturit Orbe Voluptas.
Illam autem scelerum, aut errorum dicere matrem
Aequè desipere est, ac si quis diceret esse
In causâ fabricae canonem, cur fabrica peccet.
NATURA est adeò Veri Justique magistra:

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
