Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 342
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc à principio, Quinti, hoc à fonte petivit,
Quas humana dehinc posuit sapientia leges,
Naturam &legem Rationis ubique secuta.
Nec vetat à recto lex sicubi prava recessit:
Ut sunt humanis homines qui carnibus escam
Non dubitant coxisse sibi, interdumque paternis;
Quales Brasilii nuper, Laestrygones olim:
Nam stulti quamvis à Vero semper aberrent,
Non exinde probes Verum nihil esse reapse.
Ut Veri, in cunctis inerant sic semina Justi:
Consopita quidem, grassante libidinis aestu
Per populos, tandem prudentibus excita jussis.
Sed quae causa dedit Rationem, habuisse necesse est; Et quae Justitiam inspirat, justa ipsa profectò est. Nam quocunque caret, certè hoc dare nulla potest res.