# Anti-Lucretius 342-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/342-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/342-2

Lex igitur primaeva, Dei Mens atque voluntas:
Et legem hanc sentire, Deum est audire loquentem.
Nec Verum, aut Justum sterilis Fortuna creavit.
SI casum abjicias, & ineluctabile fatum
Substituas, in Materiâ nihil esse necessum
Vidimus; atque aliâ quàm quâ nunc sede refulget,
Almae fecundam lucis potuisse creari
Congeriem, vel multiplici glomeramine cogi.
Sidera sunt praeter Solem & visuntur Olympo
Innumerabilia. Haec propriis, à vortice nostro
Secretis, latè cumque indigenâ comitatu
Vorticibus regnant, & ibi diversa rotantur
Privatim; at motus quos illic incita servant,
Vel nulli prorsus, nullo impellente, fuissent;
Aut alii quàm sunt, alios si causa dedisset;
Vel si sponte suâ, motus foret unus eorum.
Et tu, nos rapido, Tellus, quae turbine versas
Cur placidâ non sede sedes, Ptolemaeus ut olim
Jusserat? Hoc quianam potiùs quàm volveris illo
Exagitata modo, circumlabentia discors
Sidera vel superans cursu, vel tarda relinquens?
Sic neque vulgares motûs per corpora leg

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
