# Anti-Lucretius 343

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/343

Demonsirant, cur Sol hâc Coeli parte, vel Orbis
Consistat quam semper habet, cur primitus ire
In latus hoc, illi lateri quàm obvertere frontem
Maluerit. Volvi Coelum si credis ab Euris
Ad Zephyros, quidni à Zephyris decurrat ad Euros?
Par utrique modo est: neutro Coelum ire repugnat.
QUAE ratio pariter, quam solâ ducere possis
Ex vi Materiae, tam firmo cardine Mundum
Transfixit, tantoque verum Coelum, Aëra, Terram
Perterebrata tenet, rerum sit ut unicus axis;
Dum reliqui proprios axes habuere Planetae,
Sol etiam ipse suum, quem circum tota rotando
Versari moles maculis ostenditur ipsis?
Nil igitur sine Mente putes in sidere factum:
Nil à principio motum sine Mente. Quot errant
In Coelo stellae, ac projectum lumen opacis
Corporibus prorsum aequato moderamine sumunt;
Quotque faces liquido nox clara accendit Olympo;
Quot sunt in patriâ viventûm semina terrâ;
Et quot humus gremio succos habet, atque fodinas;
Vel silices ipsae, quarum de corpore duro
Eruitur splendens, ac Soli congener ignis;
Tot Numen cecinere tubae: cecinere, canentque;
Quanquam Epicureas obturat perfidus aures,
Imperitare sibi nec vult homo, quem timet. Ergò
Quid juvat ulteriùs commenta referre Lucreti?
AT nunc difficiles conemur solvere nodos.
Ex nihilo nil sit: lex inviolabilis esto:
Nil ruit in nihilum, clamat schola tota Epicuri.
Ergò si quae sunt, aeterna fuere; nec unquam
Cessatura manent. Intermoriuntur ubique
Corpora, Materies autem quae corpora fundat,
Semper erit, fuit, est: finemque ignorat & ortum.
Si Deus est, si Materies exordia sumsit,
Unde illam Deus? Et quando? si fecit ab aevo,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
