Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 344
Unproofread scanNot analysed yet
Esse ea non coepit; si longo tempore postquam
Ipse erat, ecquo consilio mutata voluntas
Numinis aeterni? Nam si non esse decebat
Materiem ac Mundum; cur tot, cur tanta creavit?
Si fieri decuit; quidni prius? An sibi famam
Et cultum voluit? Quis credat honoris aventem
Naturam, sibi quae satis est, nihil indiga nostri,
Sorte beata suâ? Quid erat, mortalibus aegris
Quòd manifestari dubiè, caecâque videri
Suspicione, coli variâ sub imagine rerum
Omnigenûmque Deûm monstris, aliquando
negari
Funditus, interdum nesciri, pascere litem
De se perpetuam, violandas ponere leges,
Ac genus humanum vitiis permittere vellet
Omnibus, inque suâ pateretur imagine ludi.
PRAETEREA quamvis vastum disjecta per Orbem,
495 Quae redolent mentem artificis, sunt corpora quaedam;
Non tamen infinitam adeò, summeque potentem,
Aut summè cautam. Siquidem vel plurima naevis
Turpia sunt passim &mendosè condita; vel si
Partibus ac numeris dicas completa, videmus
5o Augeri potuisse: manum Spectator avaram