# Anti-Lucretius 346

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/346

VENIMUS ad Syrtes. Alto cum gurgite primùm,
Et cum turbinibus ventorum, atque aequoris aestu
Lucta fuit: nunc ad scopulos allidere, portûs
Ipso in conspectu, Proretae dedecus esset.
Ergò jam totis opus est incumbere remis
Et suprema viae superare pericula nostrae.
Qui nihil è nihilo fieri pleno ore tonabat,
Credidit è nihilo sic omnia facta putari,
Ut nihilum quasi materies foret unica rerum:
Ceu scamnum è trunco facimus, statuamve rotamve?
Aut quasi seminium, ut minimo de germine pinus
Alta venit? censes si talia, docte Lucreti,
Jure putas nihil è nihilo potuisse creari:
Namque his in rebus nil sit; mutatur earum,
Quae jam prorsus erant, ratio, positura, locusque.
Sed non est ea lis inter nos. Quaerimus utrùm
Per se sint quae sunt; atque illa sit esse necessum. Nam si sunt per se, non sunt aliquando creata: Si per se non sunt, coepisse aliquando fatendum est.
Quaerimus hoc unum, hoc igitur sistamus in uno.
AT lis transacta est. Atomos non esse, sed ipsam
Materiem è multis concrescere partibus, antehac
Ostendi: nullis nativo jure figuris
Instructam, nullo natam se impellere motu
Delectuque loci. Quin Mentes esse probavi
Quiddam incorporeum; solâque à Mente petendam
Vim motûs, quae Materiae subrepat inerti.
Supremam hinc docui Mentem consistere per se,
Quae moveat cuncta omnipotens, quae cuncta crearit, Atque etiam ex nihilo. Sic emersisse fatemur E tenebris lucem (quamvis primordia lucis Haud tenebrae fuerint) cùm lux splendescere coepit,
Lux ubi non fuerat. Sibi nam dare nulla potest res
Surgat ut è nihilo, vel si infinita putetur:
Si finita, nequit per se consistere; quando
Nil perfectius est, nil excellentius, imò
Nil tam infinitum, quàm taliter esse, nec ulli

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
