# Anti-Lucretius 347-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/347-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/347-2

Describi, quin principiis extrema repugnent,
Esse tamen per se, & toto genuisse quod Orbe est;
Quàm per se Numen summum esse, & cuncta creasse.
SIT rata res igitur semel, ac firmata perenni
Judicio inter nos, Quinti, causam esse potentem
Materiae: facili jam cetera luce patebunt.
Non enim ab aeterno, sed Mundum ea causa creavit,
Cùm voluit. Nec propterea mutata voluntas,
Ast eadem semper fuit, hoc ut tempore Mundus
Confieret. Quo consilio, nescimus: honorem
Certè haud affectans; satis est si condidit Orbem
Se propter, non externâ ratione coactus,
Seu causâ quâdam praecunte operumque magistrâ;
Qualia agunt homines alieno lumine ducti.
Nam Deus ipsa quidem Ratio est, nec legibus ullis
Vinciri potuit, leges qui condidit omnes.
At quae mens illi fuerit, dum cuncta crearet,
Quasque sit ille vias, quo fine modoque secutus,
n multis facta ipsa docent, oculisque loquuntur, Facta Epicureis meliùs facunda susurris. VERUM haec fortè tibi quondam detecta patebunt,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
