Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 350
Unproofread scanNot analysed yet
Namque ubi nullus amor, nihil efflorescit amoeni;
At metus it socius, mororque affinis amori est.
NEC tamen ipse sibi satis est homo: semper inanis,
Si felix velit esse, foras se effundat oportet.
At non incassum certè cupit esse beatus;
Quod Natura animis insevit, futile non est:
Unde igitur, Quinti, felix erit? Unde beari
Explerique potest? Quidnam hunc satiabit amorem,
Ni genus omne boni; ni fons Deus ipse bonorum?
Ergo aliquis Deus est: quanquam illius immemor erras,