Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 351
Unproofread scanNot analysed yet
Congruere: &falsa ut semper contraria veris,
Sic animi per se vitio contrarius ille est.
Nec dum peccamus, dolet aut percellitur irâ;
Sed sua virtuti, sceleri sua praemia reddit,
Illaesus scelere, haud nostrâ virtute beatus.
JAM quòd Natura haec tam multâ praedita culpâ
Arguitur; Mundumne tibi, tibine organa Mundi
Facta putas? Disce, heu! tumidos compescere
flatus.
Quantula pars rerum, vortex, quo currimus,
ille est!
Vorticis &pariter nostri pars quantula Tellus,
Ac nostrae Telluris homo! sunt plurima nobis
Dedita, sunt aliis quoque multa; sed omnia soli
Sunt subjecta Deo. Si navibus aequora tentes,
Et Mare concussum tetris Aquilonibus obstet,
Involvatque ratem, quereris: tibi quid Mare debet,