# Anti-Lucretius 351

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/351

Congruere: & falsa ut semper contraria veris,
Sic animi per se vitio contrarius ille est.
Nec dum peccamus, dolet aut percellitur irâ;
Sed sua virtuti, sceleri sua praemia reddit,
Illaesus scelere, haud nostrâ virtute beatus.
JAM quòd Natura haec tam multâ praedita culpâ
Arguitur; Mundumne tibi, tibine organa Mundi
Facta putas? Disce, heu! tumidos compescere
flatus.
Quantula pars rerum, vortex, quo currimus,
ille est!
Vorticis & pariter nostri pars quantula Tellus,
Ac nostrae Telluris homo! sunt plurima nobis
Dedita, sunt aliis quoque multa; sed omnia soli
Sunt subjecta Deo. Si navibus aequora tentes,
Et Mare concussum tetris Aquilonibus obstet,
Involvatque ratem, quereris: tibi quid Mare debet,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
