Latin
356
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 356
Unproofread scanNot analysed yet
Fas erat; illa tuos versus, argute Lucreti,
Promeruit; jam tunc poteras proludere Vero:
Sed furor est, Divûm impuras dum subruis aras,
Unâ sancta Dei templa involvisse ruina.
AN quia Mente sequi rem non potes infinitam?
At tibi Materies est infinita: neque ipse
Finiti quidquam caperes, nisi semper adesset
Nota infiniti, teque illustraret imago:
Ut tenebras nemo, nisi noto lumine, nosset.
Namque infiniti tantùm est absentia finis;
Qui monstrat, non id quod adest, sed plurima deesse,
Ut tenebrae nil sunt, nisi notae absentia lucis.
An quòd ab immenso refugis? sed Materiae vis
Est immensa tibi. Fortè omnipotentia laedit?
At tibi Materiae non est finita potestas.
92s Aeternumne? Aeterna tibi sunt semina rerum.
Jam video quid sit; nimirum Numen abhorres,
Quòd tibi sit testis, dominus, judexque; negasti
Propterea Mentem, cùm cetera sponte professus
Totâ non dubites in rerum agnoscere summâ.
Quî tibi fas Mentem è rebus delere supremam
Dum tibi Mens ipsi est, Menti &conjuncta voluntas? Nec modò tu, sed cuncti homines, noscuntque voluntque.