# Anti-Lucretius 356-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 356. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/356-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/356-2

Ergò quam dotem res non immensa, sed arctis
Limitibus conclusa tenet, quam debilis atque
Invalida, hanc Reji, cunctis quam excellere rebus
Et vi stare suâ sine fine modoque fateris,
Non tribues? Apage indocilis deliria sectae.
JAM si infinitum ex finitis partibus omne
Dixeris, ut tibi sit rerum infinitus acervus,
Non res, quae toti superedita praesit acervo;
Desipis. Id suprà Vero pugnare docebam:
Cùm de Materiae numero punctisque minutis
Dissererem. Simplex, unum simul esse probavi,
Omne infinitum; non constat pluribus unis,
sis Sic aeternum haud innumeris componitur horae

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
